Fondare 196 Risultati per: discretionem iustitiae prudentiae veritas timor Dei honorem divitias felicitatem

  • In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni et figura mea reversa est ad me et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum et magnificentia amplior addita est mihi. (Prophetia Danielis 4, 33)

  • O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)

  • Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient potestas eius, potestas æterna, quæ non auferetur et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)

  • Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. (Prophetia Danielis 8, 12)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra (Prophetia Osee 4, 1)

  • filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum (Evangelium secundum Lucam 1, 12)

  • et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc (Evangelium secundum Lucam 1, 65)

  • accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam (Evangelium secundum Lucam 7, 16)

  • quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)

  • ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina