Fondare 38 Risultati per: dilexit
propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
ante diem autem festum paschæ sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos (Evangelium secundum Ioannem 13, 1)
sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea (Evangelium secundum Ioannem 15, 9)
sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos (Epistula ad Romanos 8, 37)
vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (Epistula ad Galatas 2, 20)
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos (Epistula ad Ephesios 2, 4)
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Epistula ad Ephesios 5, 2)
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea (Epistula ad Ephesios 5, 25)
ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)
in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (Epistula I Ioannis 4, 10)
carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere (Epistula I Ioannis 4, 11)