Fondare 969 Risultati per: dicit
ad Israël autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Epistula ad Romanos 10, 21)
non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël (Epistula ad Romanos 11, 2)
sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal (Epistula ad Romanos 11, 4)
et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis (Epistula ad Romanos 11, 9)
non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum iræ scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus (Epistula ad Romanos 12, 19)
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo (Epistula ad Romanos 14, 11)
et iterum dicit lætamini gentes cum plebe ejus (Epistula ad Romanos 15, 10)
hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephæ ego autem Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 12)
cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus (Epistula I ad Corinthios 3, 4)
numquid secundum hominem hæc dico an et lex hæc non dicit (Epistula I ad Corinthios 9, 8)
an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto (Epistula I ad Corinthios 12, 3)