Fondare 1058 Risultati per: det

  • illa respondit parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Raël dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 15)

  • tollens ergo Jacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quæ spoliata fuerant candor apparuit illa vero quæ integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius (Liber Genesis 30, 37)

  • et addetis ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quæ præcedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi (Liber Genesis 32, 20)

  • et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam (Liber Genesis 34, 10)

  • et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret (Liber Genesis 38, 10)

  • ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Judas producite eam ut conburatur (Liber Genesis 38, 24)

  • post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas (Liber Genesis 40, 19)

  • audivi quod triticum venundetur in Ægypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia (Liber Genesis 42, 2)

  • at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater ejus mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos (Liber Genesis 42, 38)

  • consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant dixit Jacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum (Liber Genesis 43, 2)

  • cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri (Liber Genesis 44, 26)

  • respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in præsens et nos et patres nostri hæc autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium (Liber Genesis 46, 34)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina