Fondare 24 Risultati per: debet
væ vobis duces cæci qui dicitis quicumque juraverit per templum nihil est qui autem juraverit in aurum templi debet (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)
et quicumque juraverit in altari nihil est quicumque autem juraverit in dono quod est super illud debet (Evangelium secundum Matthaeum 23, 18)
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet (Evangelium secundum Marcum 2, 22)
cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes (Evangelium secundum Marcum 13, 14)
responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa (Epistulam ad Philemonem 1, 18)
et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis (Epistula ad Hebraeos 5, 3)
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ salvabit animam ejus a morte et operit multitudinem peccatorum (Epistula Iacobi 5, 20)
qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (Epistula I Ioannis 2, 6)