Fondare 180 Risultati per: castra in Galgalis

  • et egressus populus diripuit castra Syriæ factusque est modius similæ statere uno et duo modii hordei statere uno juxta verbum Domini (Liber II Regum 7, 16)

  • factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit (Liber II Regum 19, 35)

  • tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino (Liber I Paralipomenon 11, 18)

  • cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)

  • constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo omnes enim majores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda (Liber II Paralipomenon 22, 1)

  • respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Ægyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum (Liber Iudith 9, 6)

  • sed aspexisti super castra eorum et tenebræ fatigaverunt eos (Liber Iudith 9, 7)

  • et exierunt duæ secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis (Liber Iudith 13, 12)

  • et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum (Liber Iudith 14, 18)

  • reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde (Liber Iudith 15, 7)

  • qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum (Liber Iudith 16, 4)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina