Fondare 118 Risultati per: belli virtute vindicta

  • et tunc parebit signum Filii hominis in cælo et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)

  • et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute (Evangelium secundum Marcum 8, 39)

  • et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum (Evangelium secundum Marcum 12, 30)

  • et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria (Evangelium secundum Marcum 13, 26)

  • et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Heliæ ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam justorum parare Domino plebem perfectam (Evangelium secundum Lucam 1, 17)

  • et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam et fama exiit per universam regionem de illo (Evangelium secundum Lucam 4, 14)

  • et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt (Evangelium secundum Lucam 4, 36)

  • videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitæ quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare (Actus Apostolorum 3, 12)

  • et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos (Actus Apostolorum 4, 7)

  • et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis (Actus Apostolorum 4, 33)

  • Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo (Actus Apostolorum 10, 38)

  • qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Epistula ad Romanos 1, 4)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina