Fondare 570 Risultati per: ante

  • scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis (Liber Deuteronomii 9, 18)

  • et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca (Liber Deuteronomii 10, 2)

  • disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quæ majores et fortiores vobis sunt (Liber Deuteronomii 11, 23)

  • quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum (Liber Deuteronomii 12, 29)

  • tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus (Liber Deuteronomii 16, 16)

  • stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis (Liber Deuteronomii 19, 17)

  • adpropinquante autem jam prœlio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum (Liber Deuteronomii 20, 2)

  • si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua (Liber Deuteronomii 24, 1)

  • sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas justitiam coram Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 24, 13)

  • sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 24, 15)

  • ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus (Liber Deuteronomii 25, 3)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina