Fondare 153 Risultati per: angelus refugium

  • et ecce angelus Domini stetit juxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno (Evangelium secundum Lucam 2, 9)

  • et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (Evangelium secundum Lucam 2, 10)

  • apparuit autem illi angelus de cælo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat (Evangelium secundum Lucam 22, 43)

  • turba ergo quæ stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est (Evangelium secundum Ioannem 12, 29)

  • angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris et educens eos dixit (Actus Apostolorum 5, 19)

  • et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi (Actus Apostolorum 7, 30)

  • angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quæ descendit ab Hierusalem in Gazam hæc est deserta (Actus Apostolorum 8, 26)

  • et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant (Actus Apostolorum 10, 7)

  • et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenæ de manibus ejus (Actus Apostolorum 12, 7)

  • dixit autem angelus ad eum præcingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me (Actus Apostolorum 12, 8)

  • transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quæ ducit ad civitatem quæ ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo (Actus Apostolorum 12, 10)

  • at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus ejus est (Actus Apostolorum 12, 15)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina