Fondare 1224 Risultati per: ait
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Johannem (Evangelium secundum Lucam 1, 13)
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
et ait Maria magnificat anima mea Dominum (Evangelium secundum Lucam 1, 46)
et ait ad illos quid est quod me quærebatis nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse (Evangelium secundum Lucam 2, 49)
interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris (Evangelium secundum Lucam 3, 14)
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
et respondens Jesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum (Evangelium secundum Lucam 4, 12)
et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua (Evangelium secundum Lucam 4, 23)
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua (Evangelium secundum Lucam 4, 24)
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
similiter autem Jacobum et Johannem filios Zebedæi qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Jesus noli timere ex hoc jam homines eris capiens (Evangelium secundum Lucam 5, 10)