Fondare 285 Risultati per: Vocem

  • quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum (Liber Isaiae 50, 10)

  • vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion (Liber Isaiae 52, 8)

  • clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Jacob peccata eorum (Liber Isaiae 58, 1)

  • super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram ejus in solitudinem civitates ejus exustæ sunt et non est qui habitet in eis (Liber Ieremiae 2, 15)

  • tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prævaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus (Liber Ieremiae 3, 13)

  • dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 3, 25)

  • concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam (Liber Ieremiae 4, 16)

  • ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii (Liber Ieremiae 4, 19)

  • usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinæ (Liber Ieremiae 4, 21)

  • vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperæ vox filiæ Sion intermorientis expandentisque manus suas væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos (Liber Ieremiae 4, 31)

  • et constitui super vos speculatores audite vocem tubæ et dixerunt non audiemus (Liber Ieremiae 6, 17)

  • sed hoc verbum præcepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis (Liber Ieremiae 7, 23)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina