Fondare 2042 Risultati per: Vocavit Deus
hæc dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis (Prophetia Ezechielis 37, 5)
et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hæc dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant (Prophetia Ezechielis 37, 9)
propterea vaticinare et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israël (Prophetia Ezechielis 37, 12)
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 37, 14)
loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israël quæ junctæ sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Juda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu ejus (Prophetia Ezechielis 37, 19)
et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam (Prophetia Ezechielis 37, 21)
neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus (Prophetia Ezechielis 37, 23)
et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus (Prophetia Ezechielis 37, 27)
et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal (Prophetia Ezechielis 38, 3)
hæc dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam (Prophetia Ezechielis 38, 10)
propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog hæc dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israël confidenter scies (Prophetia Ezechielis 38, 14)
hæc dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos (Prophetia Ezechielis 38, 17)