Mosaico decorativo

Fondare 2042 Risultati per: Vocavit Deus

  • adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ cum misericordia et justitia quæ est ab ipso (Liber Baruch 5, 9)

  • et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 2, 4)

  • et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hæc dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant (Prophetia Ezechielis 3, 11)

  • cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 27)

  • et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda (Prophetia Ezechielis 4, 14)

  • hæc dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu ejus terras (Prophetia Ezechielis 5, 5)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati (Prophetia Ezechielis 5, 7)

  • ideo hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium (Prophetia Ezechielis 5, 8)

  • idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor (Prophetia Ezechielis 5, 11)

  • et dices montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra (Prophetia Ezechielis 6, 3)

  • hæc dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israël qui gladio fame peste ruituri sunt (Prophetia Ezechielis 6, 11)

  • et tu fili hominis hæc dicit Dominus Deus terræ Israël finis venit finis super quattuor plagas terræ (Prophetia Ezechielis 7, 2)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina