Fondare 2667 Risultati per: Vitólium de populo Israel

  • clamor ergo filiorum Israël venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Ægyptiis opprimuntur (Liber Exodus 3, 9)

  • sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israël de Ægypto (Liber Exodus 3, 10)

  • dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israël de Ægypto (Liber Exodus 3, 11)

  • ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israël et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen ejus quid dicam eis (Liber Exodus 3, 13)

  • dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israël qui est misit me ad vos (Liber Exodus 3, 14)

  • dixitque iterum Deus ad Mosen hæc dices filiis Israël Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in æternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione (Liber Exodus 3, 15)

  • vade congrega seniores Israël et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob dicens visitans visitavi vos et omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto (Liber Exodus 3, 16)

  • et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israël ad regem Ægypti et dices ad eum Dominus Deus Hebræorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro (Liber Exodus 3, 18)

  • daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui (Liber Exodus 3, 21)

  • dicesque ad eum hæc dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israël (Liber Exodus 4, 22)

  • veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël (Liber Exodus 4, 29)

  • locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo (Liber Exodus 4, 30)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina