Mosaico decorativo

Fondare 2185 Risultati per: Vir

  • Ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)

  • Et levavi oculos meos, et vidi et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo (Prophetia Danielis 10, 5)

  • Vidi autem ego Daniel solus visionem porro viri, qui erant mecum, non viderunt sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)

  • Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)

  • Et dixit ad me Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)

  • Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)

  • et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi Loquere Domine mi, quia confortasti me. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis Usquequo finis horum mirabilium? (Prophetia Danielis 12, 6)

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim (Prophetia Danielis 13, 1)

  • Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina