Fondare 156 Risultati per: Vie
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri (Epistula I ad Corinthios 6, 9)
ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes (Epistula ad Galatas 4, 3)
sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis (Epistula ad Galatas 4, 8)
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo (Epistula ad Ephesios 6, 6)
cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus (Epistula ad Ephesios 6, 7)
servi obœdite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum (Epistula ad Colossenses 3, 22)
anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes (Epistula ad Titum 2, 3)
eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem (Epistula ad Titum 3, 3)
quæ parabola est temporis instantis juxta quam munera et hostiæ offeruntur quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem (Epistula ad Hebraeos 9, 9)
quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Epistula ad Hebraeos 9, 14)
et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi ejus servient illi (Apocalypsis Ioannis 22, 3)
foris canes et venefici et inpudici et homicidæ et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium (Apocalypsis Ioannis 22, 15)