Fondare 540 Risultati per: Vero
corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt (Liber Baruch 6, 19)
etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur (Liber Baruch 6, 54)
sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 20)
tertiam partem igni conbures in medio civitatis juxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu ejus tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 2)
tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 12)
omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa, quæ fecisti nobis, in vero iudicio fecisti (Prophetia Danielis 3, 31)
Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei. (Prophetia Danielis 11, 3)
quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet hæc quia rectæ viæ Domini et justi ambulabunt in eis prævaricatores vero corruent in eis (Prophetia Osee 14, 10)
et Nineve quasi piscina aquarum aquæ ejus ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur (Prophetia Nahum 2, 8)
et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum (Prophetia Zachariae 1, 15)
et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)
alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)