Fondare 540 Risultati per: Vero
habebat autem semper Judam carum ex animo erat vero inclinatus (Liber II Maccabaeorum 14, 24)
Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit (Liber II Maccabaeorum 15, 2)
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)
erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi (Liber II Maccabaeorum 15, 18)
Judas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt (Liber II Maccabaeorum 15, 26)
impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea (Liber Proverbiorum 2, 22)
parabolæ Salomonis filius sapiens lætificat patrem filius vero stultus mæstitia est matris suæ (Liber Proverbiorum 10, 1)
non proderunt thesauri impietatis justitia vero liberabit a morte (Liber Proverbiorum 10, 2)
justitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat (Liber Proverbiorum 13, 6)
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi (Liber Proverbiorum 14, 20)
dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur (Liber Proverbiorum 15, 22)
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere (Liber Proverbiorum 18, 14)