Fondare 519 Risultati per: Verbum
propterea pastores audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 34, 9)
tu autem fili hominis propheta super montes Israël et dices montes Israël audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 36, 1)
propterea montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum (Prophetia Ezechielis 36, 4)
et factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 36, 16)
et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 37, 4)
Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. (Prophetia Danielis 2, 10)
Et erumpens Nabuchodonosor, ait Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)
Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. (Prophetia Danielis 6, 14)
Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi. (Prophetia Danielis 7, 28)
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)
Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)
