Fondare 516 Risultati per: Venit
et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam (Liber I Maccabaeorum 15, 11)
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur hæc (Liber I Maccabaeorum 15, 15)
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis (Liber I Maccabaeorum 15, 32)
tunc vulneratus est Judas frater Johannis Johannes autem insecutus est eos donec venit Cædronam quam ædificavit (Liber I Maccabaeorum 16, 9)
ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus et ut acciperet pecunias multas dotis nomine (Liber II Maccabaeorum 1, 14)
sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseæ filium qui illo tempore erat dux Cœlesyriæ et Fœnicis (Liber II Maccabaeorum 3, 5)
misso autem in Ægypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Joppen et inde Hierosolymam (Liber II Maccabaeorum 4, 21)
acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et feræ beluæ iram gerens (Liber II Maccabaeorum 4, 25)
festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico (Liber II Maccabaeorum 4, 31)
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit (Liber II Maccabaeorum 12, 6)
Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt (Liber II Maccabaeorum 12, 38)
