Fondare 516 Risultati per: Venit
mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)
venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo (Liber II Regum 4, 7)
profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa (Liber II Regum 4, 25)
venit illa et corruit ad pedes ejus et adoravit super terram tulitque filium suum et egressa est (Liber II Regum 4, 37)
vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat (Liber II Regum 4, 42)
venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Helisei (Liber II Regum 5, 9)
reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (Liber II Regum 5, 15)
venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriæ ægrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc (Liber II Regum 8, 7)
qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem (Liber II Regum 8, 14)
Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit (Liber II Regum 9, 11)
abiit igitur qui ascenderat currum in occursum ejus et ait hæc dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur (Liber II Regum 9, 18)
nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi præceps enim graditur (Liber II Regum 9, 20)
