Fondare 12722 Risultati per: Ut
ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Judas producite eam ut conburatur (Liber Genesis 38, 24)
instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens (Liber Genesis 38, 27)
igitur Joseph ductus est in Ægyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir ægyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat (Liber Genesis 39, 1)
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Joseph pulchra facie et decorus aspectu (Liber Genesis 39, 6)
accidit autem ut quadam die intraret Joseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret (Liber Genesis 39, 11)
vocavit homines domus suæ et ait ad eos en introduxit virum hebræum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem (Liber Genesis 39, 14)
et ait ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti ut inluderet mihi (Liber Genesis 39, 17)
fuit autem Dominus cum Joseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris (Liber Genesis 39, 21)
his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Ægypti et pistor domino suo (Liber Genesis 40, 1)
post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem juxta officium tuum sicut facere ante consueveras (Liber Genesis 40, 13)
tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere (Liber Genesis 40, 14)
videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinæ super caput meum (Liber Genesis 40, 16)
