Fondare 12722 Risultati per: Ut
habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo (Liber Genesis 32, 5)
erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis (Liber Genesis 32, 11)
tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quæ præ multitudine numerari non potest (Liber Genesis 32, 12)
levans autem Jacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liæ et Raël ambarumque famularum (Liber Genesis 33, 1)
et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios ejus in secundo loco Raël autem et Joseph novissimos (Liber Genesis 33, 2)
quænam sunt inquit istæ turmæ quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo (Liber Genesis 33, 8)
præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir (Liber Genesis 33, 14)
respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei (Liber Genesis 33, 15)
egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius (Liber Genesis 34, 1)
et conglutinata est anima ejus cum ea tristemque blanditiis delinivit (Liber Genesis 34, 3)
egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Jacob (Liber Genesis 34, 6)
locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiæ vestræ date eam illi uxorem (Liber Genesis 34, 8)
