Fondare 12722 Risultati per: Ut
Dominus Deus cæli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ qui locutus est mihi et juravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 7)
sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis juramento filium tantum meum ne reducas illuc (Liber Genesis 24, 8)
cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit (Liber Genesis 24, 11)
igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo (Liber Genesis 24, 14)
puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur (Liber Genesis 24, 16)
effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit (Liber Genesis 24, 20)
ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non (Liber Genesis 24, 21)
habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons (Liber Genesis 24, 29)
cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ et audisset cuncta verba referentis hæc locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat juxta camelos et propter fontem aquæ (Liber Genesis 24, 30)
et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quæ habuerat (Liber Genesis 24, 36)
pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus (Liber Genesis 24, 48)
quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram (Liber Genesis 24, 49)
