Fondare 12722 Risultati per: Ut
seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et ejus quæ in futuro revelanda est gloriæ communicator (Epistula I Petri 5, 1)
neque ut dominantes in cleris sed formæ facti gregi et ex animo (Epistula I Petri 5, 3)
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula I Petri 5, 5)
humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis (Epistula I Petri 5, 6)
Deus autem omnis gratiæ qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit (Epistula I Petri 5, 10)
per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state (Epistula I Petri 5, 12)
salutat vos quæ est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus (Epistula I Petri 5, 13)
salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo (Epistula I Petri 5, 14)
quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ quæ ad vitam et pietatem donata est per cognitionem ejus qui vocavit nos propria gloria et virtute (Epistula II Petri 1, 3)
per quæ maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ fugientes ejus quæ in mundo est concupiscentiæ corruptionem (Epistula II Petri 1, 4)
vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam (Epistula II Petri 1, 5)
in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem (Epistula II Petri 1, 6)
