Fondare 12722 Risultati per: Ut
verbum autem Domini manet in æternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos (Epistula I Petri 1, 25)
sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem (Epistula I Petri 2, 2)
ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum (Epistula I Petri 2, 4)
vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli (Epistula I Petri 2, 7)
vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Epistula I Petri 2, 9)
qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti (Epistula I Petri 2, 10)
conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis (Epistula I Petri 2, 12)
quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam (Epistula I Petri 2, 15)
quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem sed sicut servi Dei (Epistula I Petri 2, 16)
in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (Epistula I Petri 2, 21)
qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem judicanti se iniuste (Epistula I Petri 2, 23)
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui justitiæ viveremus cujus livore sanati estis (Epistula I Petri 2, 24)
