Fondare 1073 Risultati per: Usque
erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi (Liber Iosue 8, 25)
regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum præcepitque et deposuerunt cadaver ejus de cruce projeceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in præsentem diem (Liber Iosue 8, 29)
decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cædentes ligna et aquas conportantes usque in præsens tempus in loco quem Dominus elegisset (Liber Iosue 9, 27)
et conturbavit eos Dominus a facie Israël contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda (Liber Iosue 10, 10)
cumque fugerent filios Israël et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israël (Liber Iosue 10, 11)
cæsis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem pæne consumptis hii qui Israël effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas (Liber Iosue 10, 20)
percussitque Josue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum (Liber Iosue 10, 26)
cumque occumberet sol præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os ejus saxa ingentia quæ permanent usque in præsens (Liber Iosue 10, 27)
eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internicionem (Liber Iosue 10, 33)
a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon (Liber Iosue 10, 42)
tradiditque illos Dominus in manu Israël qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias (Liber Iosue 11, 8)
percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio (Liber Iosue 11, 11)
