Fondare 1032 Risultati per: Uri
esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 42)
tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 44)
et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum viso terræmotu et his quæ fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)
et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat (Evangelium secundum Marcum 5, 26)
et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 33)
quibus respondens Jesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud (Evangelium secundum Marcum 10, 5)
et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis ejus et plurima multitudine filius Timei Bartimeus cæcus sedebat juxta viam mendicans (Evangelium secundum Marcum 10, 46)
et alia die cum exirent a Bethania esuriit (Evangelium secundum Marcum 11, 12)
omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum (Evangelium secundum Marcum 12, 44)
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam (Evangelium secundum Marcum 14, 47)