Fondare 1032 Risultati per: Uri
omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)
beata terra cujus rex nobilis est et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam (Liber Ecclesiastes 10, 17)
pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis collum tuum sicut monilia (Canticum Canticorum 1, 9)
sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus ejus dulcis gutturi meo (Canticum Canticorum 2, 3)
flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra (Canticum Canticorum 2, 12)
columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora (Canticum Canticorum 2, 14)
quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murræ et turis et universi pulveris pigmentarii (Canticum Canticorum 3, 6)
donec adspiret dies et inclinentur umbræ vadam ad montem murræ et ad collem turis (Canticum Canticorum 4, 6)
favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis (Canticum Canticorum 4, 11)
mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea (Canticum Canticorum 7, 12)
quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur (Liber Sapientiae 1, 10)
coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (Liber Sapientiae 2, 8)