Fondare 1032 Risultati per: Uri
percutiat te Dominus ulcere Ægypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas (Liber Deuteronomii 28, 27)
percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum (Liber Deuteronomii 28, 35)
servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet jugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat (Liber Deuteronomii 28, 48)
et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 28, 52)
homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quæ cubat in sinu suo (Liber Deuteronomii 28, 54)
ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas (Liber Deuteronomii 28, 55)
et inluvie secundarum quæ egrediuntur de medio feminum ejus et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas (Liber Deuteronomii 28, 57)
ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero (Liber Deuteronomii 31, 27)
constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo (Liber Deuteronomii 32, 13)
nonne hæc condita sunt apud me et signata in thesauris meis (Liber Deuteronomii 32, 34)
venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi ipse et Josue filius Nun (Liber Deuteronomii 32, 44)
quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ hæ sunt multitudines Ephraim et hæc milia Manasse (Liber Deuteronomii 33, 17)