Fondare 970 Risultati per: Ubi
Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
sed propter subintroductos falsos fratres qui subintrojerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu ut nos in servitutem redigerent (Epistula ad Galatas 2, 4)
quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos (Epistula ad Galatas 2, 5)
at ubi venit fides jam non sumus sub pedagogo (Epistula ad Galatas 3, 25)
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege (Epistula ad Galatas 4, 4)
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi (Epistula ad Galatas 4, 15)
et omnia subiecit sub pedibus ejus et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiæ (Epistula ad Ephesios 1, 22)
subiecti invicem in timore Christi (Epistula ad Ephesios 5, 21)
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus (Epistula ad Ephesios 5, 24)
qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia (Epistula ad Philippenses 3, 21)
scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati (Epistula ad Philippenses 4, 12)
igitur si conresurrexistis Christo quæ sursum sunt quærite ubi Christus est in dextera Dei sedens (Epistula ad Colossenses 3, 1)