Fondare 778 Risultati per: Tuum
si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint pænitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 24)
externum quoque qui non est de populo tuo Israël si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 32)
tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terræ nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israël et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 33)
sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Juda et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum (Liber II Paralipomenon 19, 3)
si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies (Liber II Paralipomenon 20, 9)
dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Judas tecum (Liber II Paralipomenon 25, 19)
atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus (Liber II Paralipomenon 34, 27)
jam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores ejus rettulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat (Liber II Paralipomenon 34, 28)
surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac (Liber Esdrae 10, 4)
et respondit universa multitudo dixitque voce magna juxta verbum tuum ad nos sic fiat (Liber Esdrae 10, 12)
obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis (Liber Nehemiae 1, 11)
dixitque mihi rex et regina quæ sedebat juxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus (Liber Nehemiae 2, 6)
