Mosaico decorativo

Fondare 778 Risultati per: Tuum

  • et dixerunt ad Joas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus (Liber Iudicum 6, 30)

  • cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum (Liber Iudicum 9, 38)

  • qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina gladium tuum et percute me ne forte dicatur quod a femina interfectus sim qui jussa perficiens interfecit eum (Liber Iudicum 9, 54)

  • cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis (Liber Iudicum 11, 36)

  • cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)

  • et dicere tecum pergemus ad populum tuum (Liber Ruth 1, 10)

  • et ait illi quæ es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es (Liber Ruth 3, 9)

  • et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quæ portans ingressa est civitatem (Liber Ruth 3, 15)

  • dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii (Liber I Samuelis 1, 8)

  • ecce dies veniunt et præcidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua (Liber I Samuelis 2, 31)

  • et videbis æmulum tuum in templo in universis prosperis Israël et non erit senex in domo tua omnibus diebus (Liber I Samuelis 2, 32)

  • et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem (Liber I Samuelis 12, 19)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina