Fondare 1573 Risultati per: Tui
et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus (Liber I Maccabaeorum 13, 28)
quæcumque enim constituimus vobis constant munitiones quas ædificastis sint vobis (Liber I Maccabaeorum 13, 38)
et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum lætitia (Liber I Maccabaeorum 13, 52)
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium (Liber I Maccabaeorum 14, 38)
et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi (Liber I Maccabaeorum 15, 38)
et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Judææ sicut constituit ei rex (Liber I Maccabaeorum 15, 41)
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quædam virtus (Liber II Maccabaeorum 3, 38)
ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet (Liber II Maccabaeorum 6, 15)
ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (Liber II Maccabaeorum 7, 29)
constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Judæorum suppleret (Liber II Maccabaeorum 8, 10)
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Josepphum et Jonathan subiectis unicuique millenis et quingentenis (Liber II Maccabaeorum 8, 22)