Fondare 1573 Risultati per: Tui
dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et cærimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam (Liber Esther 3, 8)
si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Judæi et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris (Liber Esther 4, 14)
ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)
tulitque rex anulum quem ab Aman recipi jusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam (Liber Esther 8, 2)
loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti (Liber Iob 1, 18)
repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 19)
vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti (Liber Iob 4, 4)
nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam (Liber Iob 7, 8)
usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui (Liber Iob 8, 2)
etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suæ (Liber Iob 8, 4)
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora (Liber Iob 10, 5)
breves dies hominis sunt numerus mensuum ejus apud te est constituisti terminos ejus qui præterire non poterunt (Liber Iob 14, 5)