Fondare 580 Risultati per: Tuam
etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati (Liber Sapientiae 15, 2)
nosse enim te consummata justitia est et scire justitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis (Liber Sapientiae 15, 3)
sed tuam manum effugere inpossibile est (Liber Sapientiae 16, 15)
substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscujusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur (Liber Sapientiae 16, 21)
ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare (Liber Sapientiae 16, 28)
fili accedens servituti Dei sta in justitia et timore et præpara animam tuam ad temptationem (Liber Ecclesiasticus 2, 1)
crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce (Liber Ecclesiasticus 2, 6)
rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno (Liber Ecclesiasticus 4, 4)
congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum (Liber Ecclesiasticus 4, 7)
declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine (Liber Ecclesiasticus 4, 8)
ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium (Liber Ecclesiasticus 4, 26)
nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore ejus (Liber Ecclesiasticus 4, 28)