Mosaico decorativo

Fondare 2473 Risultati per: Tribus Ex Israel

  • abiit itaque Moses et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël (Liber Deuteronomii 31, 1)

  • vocavitque Moses Josue et dixit ei coram omni Israël confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum juravit Dominus et tu eam sorte divides (Liber Deuteronomii 31, 7)

  • convenientibus cunctis ex Israël ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis hujus coram omni Israël audientibus eis (Liber Deuteronomii 31, 11)

  • nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israël ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 19)

  • scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 22)

  • præcepitque Josue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israël in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum (Liber Deuteronomii 31, 23)

  • congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos cælum et terram (Liber Deuteronomii 31, 28)

  • locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)

  • quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël (Liber Deuteronomii 32, 8)

  • conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israël (Liber Deuteronomii 32, 45)

  • ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte (Liber Deuteronomii 32, 49)

  • quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina