Fondare 3944 Risultati per: Tri
factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introjit (Actus Apostolorum 5, 7)
cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt (Actus Apostolorum 5, 22)
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur (Actus Apostolorum 5, 26)
dicens præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius (Actus Apostolorum 5, 28)
qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriæ apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram (Actus Apostolorum 7, 2)
et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Jacob et Jacob duodecim patriarchas (Actus Apostolorum 7, 8)
et patriarchæ æmulantes Joseph vendiderunt in Ægyptum et erat Deus cum eo (Actus Apostolorum 7, 9)
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti et constituit eum præpositum super Ægyptum et super omnem domum suam (Actus Apostolorum 7, 10)
venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri (Actus Apostolorum 7, 11)
et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus ejus (Actus Apostolorum 7, 13)
et descendit Jacob in Ægyptum et defunctus est ipse et patres nostri (Actus Apostolorum 7, 15)
eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui (Actus Apostolorum 7, 20)