Fondare 3944 Risultati per: Tri
quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio (Prophetia Nahum 1, 9)
propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ et gratæ et habentis maleficia quæ vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis (Prophetia Nahum 3, 4)
non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper (Prophetia Nahum 3, 19)
aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur (Prophetia Habacuc 1, 5)
et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi ejus erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam (Prophetia Habacuc 1, 10)
stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes sæculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus (Prophetia Habacuc 3, 6)
suscitans suscitabis arcum tuum juramenta tribubus quæ locutus es semper fluvios scindes terræ (Prophetia Habacuc 3, 9)
maledixisti sceptris ejus capiti bellatorum ejus venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito (Prophetia Habacuc 3, 14)
audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum (Prophetia Habacuc 3, 16)
et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus (Prophetia Sophoniae 1, 10)
juxta est dies Domini magnus juxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis (Prophetia Sophoniae 1, 14)
dies iræ dies illa dies tribulationis et angustiæ dies calamitatis et miseriæ dies tenebrarum et caliginis dies nebulæ et turbinis (Prophetia Sophoniae 1, 15)