Fondare 3944 Risultati per: Tri
et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israël vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis (Prophetia Ezechielis 20, 31)
et vos domus Israël hæc dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris (Prophetia Ezechielis 20, 39)
in monte sancto meo in monte excelso Israël ait Dominus Deus ibi serviet mihi omnis domus Israël omnes inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi quæram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris (Prophetia Ezechielis 20, 40)
et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israël in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris (Prophetia Ezechielis 20, 42)
et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis (Prophetia Ezechielis 20, 43)
fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani (Prophetia Ezechielis 20, 46)
et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis (Prophetia Ezechielis 21, 6)
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnæ qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)
idcirco hæc dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ et revelastis prævaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini (Prophetia Ezechielis 21, 24)
quæ juxta sunt et quæ procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu (Prophetia Ezechielis 22, 5)
patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te (Prophetia Ezechielis 22, 7)
verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatæ humiliaverunt in te (Prophetia Ezechielis 22, 10)