Fondare 3944 Risultati per: Tri
defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster (Lamentationes 5, 15)
cecidit corona capitis nostri væ nobis quia peccavimus (Lamentationes 5, 16)
propterea mæstum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri (Lamentationes 5, 17)
quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum (Lamentationes 5, 20)
et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri (Liber Baruch 1, 10)
regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris (Liber Baruch 1, 16)
et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis ejus quibus dedit nobis (Liber Baruch 1, 18)
et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos (Liber Baruch 1, 21)
et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri (Liber Baruch 1, 22)
Domino Deo nostro justitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies hæc (Liber Baruch 2, 6)
et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis (Liber Baruch 2, 8)
sed anima quæ tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino (Liber Baruch 2, 18)