Fondare 3944 Risultati per: Tri
sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Juda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus (Liber Ieremiae 44, 17)
quod si nos sacrificamus Reginæ cæli et libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba libandi (Liber Ieremiae 44, 19)
numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terræ horum recordatus est Dominus et ascendit super cor ejus (Liber Ieremiae 44, 21)
hæc inquit Dominus exercituum Deus Israël dicens vos et uxores vestræ locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes faciamus vota nostra quæ vovimus ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea (Liber Ieremiae 44, 25)
vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Ægypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis (Liber Ieremiae 46, 19)
vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna (Liber Ieremiae 48, 3)
contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis ejus (Liber Ieremiae 48, 4)
per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt (Liber Ieremiae 48, 5)
et veniet prædo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus (Liber Ieremiae 48, 8)
abscisum est cornu Moab et brachium ejus contritum est ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 25)
super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)
vox belli in terra et contritio magna (Liber Ieremiae 50, 22)