Fondare 3944 Risultati per: Tri
in judicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum (Liber Ecclesiasticus 4, 10)
timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animæ illius (Liber Ecclesiasticus 4, 19)
in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus justitiæ (Liber Ecclesiasticus 4, 29)
ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor (Liber Ecclesiasticus 5, 4)
est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
fili a juventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam (Liber Ecclesiasticus 6, 18)
sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris (Liber Ecclesiasticus 6, 34)
honora patrem tuum et gemitus matris tuæ ne obliviscaris (Liber Ecclesiasticus 7, 29)
memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi (Liber Ecclesiasticus 7, 30)
ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
non te prætereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis (Liber Ecclesiasticus 8, 11)