Fondare 3944 Risultati per: Tri
ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem (Liber Proverbiorum 25, 23)
sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem (Liber Proverbiorum 26, 8)
verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris (Liber Proverbiorum 26, 22)
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuæ melior est vicinus juxta quam frater procul (Liber Proverbiorum 27, 10)
non enim habebis jugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum (Liber Proverbiorum 27, 24)
vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam (Liber Proverbiorum 29, 3)
pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus (Liber Proverbiorum 29, 13)
virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundet matrem suam (Liber Proverbiorum 29, 15)
qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem (Liber Proverbiorum 29, 21)
vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria (Liber Proverbiorum 30, 8)
generatio quæ patri suo maledicit et quæ non benedicit matri suæ (Liber Proverbiorum 30, 11)
sanguisugæ duæ sunt filiæ dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 15)