Fondare 3944 Risultati per: Tri
cui respondens Judith dixit nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quæ mihi detuli manducabo (Liber Iudith 12, 2)
et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum (Liber Iudith 12, 6)
quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri (Liber Iudith 13, 25)
cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris (Liber Iudith 14, 5)
sed cum venissent duces ejus et tribuni et universi majores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis (Liber Iudith 14, 11)
quæ cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri (Liber Iudith 15, 10)
per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israël (Liber Iudith 15, 13)
dixeruntque pueri regis ac ministri ejus quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ (Liber Esther 2, 2)
qui fuit nutricius filiæ fratris sui Edessæ quæ altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre ejus ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam (Liber Esther 2, 7)
quæ noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim præceperat ut de hac re omnino reticeret (Liber Esther 2, 10)
ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositæ de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant (Liber Esther 2, 13)
evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)