Fondare 3944 Risultati per: Tri
vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus janitoribus Nathinneis et ministris domus Dei hujus ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos (Liber Esdrae 7, 24)
congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi (Liber Esdrae 8, 15)
et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiæ loco et posui in ore eorum verba quæ loquerentur ad Addom et ad fratres ejus Nathinneos in loco Casphiæ ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri (Liber Esdrae 8, 17)
et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israël et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)
et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universæque substantiæ nostræ (Liber Esdrae 8, 21)
erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate et imperium ejus et fortitudo ejus et furor super omnes qui derelinquunt eum (Liber Esdrae 8, 22)
et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem (Liber Esdrae 8, 24)
adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quæ obtulerat rex et consiliatores ejus et principes ejus universusque Israël eorum qui inventi fuerant (Liber Esdrae 8, 25)
susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri (Liber Esdrae 8, 30)
promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via (Liber Esdrae 8, 31)
et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus (Liber Esdrae 8, 32)
die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Jozaded filius Josue et Noadaja filius Bennoi Levitæ (Liber Esdrae 8, 33)