Fondare 3944 Risultati per: Tri
triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quæ pollicitus es domine mi mitte servis tuis (Liber II Paralipomenon 2, 15)
numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti (Liber II Paralipomenon 2, 17)
fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus cæderent tria milia autem et sescentos præpositos operum populi (Liber II Paralipomenon 2, 18)
et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusei (Liber II Paralipomenon 3, 1)
porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 3, 4)
igitur alæ utriusque cherubin expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versæ erant ad exteriorem domum (Liber II Paralipomenon 3, 13)
ante fores etiam templi duas columnas quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum (Liber II Paralipomenon 3, 15)
ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quæ a dextris erat vocavit Jachin et quæ ad levam Booz (Liber II Paralipomenon 3, 17)
mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus (Liber II Paralipomenon 4, 2)
similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quædam extrinsecus celaturæ quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles (Liber II Paralipomenon 4, 3)
et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari (Liber II Paralipomenon 4, 4)
porro vastitas ejus habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensuræ tria milia metretas (Liber II Paralipomenon 4, 5)