Fondare 3944 Risultati per: Tri
et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriæ et redegerat quasi pulverem in tritura areæ (Liber II Regum 13, 7)
dormivitque Joachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Joas filius ejus pro eo (Liber II Regum 13, 9)
anno tricesimo septimo Joas regis Juda regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis (Liber II Regum 13, 10)
et dormivit Joas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium ejus porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël (Liber II Regum 13, 13)
et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute jaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset (Liber II Regum 13, 18)
iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam (Liber II Regum 13, 19)
porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli (Liber II Regum 13, 25)
viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem (Liber II Regum 14, 2)
filios autem eorum qui occiderant non occidit juxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut præcepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur (Liber II Regum 14, 6)
dormivitque Joas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israël et regnavit Hieroboam filius ejus pro eo (Liber II Regum 14, 16)
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 14, 20)
ipse ædificavit Ahilam et restituit eam Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis (Liber II Regum 14, 22)