Fondare 20 Risultati per: Timet
cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua (Liber I Regum 18, 12)
cui respondens Satan ait numquid frustra timet Job Deum (Liber Iob 1, 9)
quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit (Liber Psalmorum 24, 12)
alleluja reversionis Aggei et Zacchariæ beatus vir qui timet Dominum in mandatis ejus volet nimis (Liber Psalmorum 111, 1)
ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum (Liber Psalmorum 127, 4)
quod timet impius veniet super eum desiderium suum justis dabitur (Liber Proverbiorum 10, 24)
qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet præceptum in pace versabitur (Liber Proverbiorum 13, 13)
sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit (Liber Proverbiorum 14, 16)
qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur (Liber Proverbiorum 29, 25)
bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit (Liber Ecclesiastes 7, 19)
qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt (Liber Ecclesiasticus 3, 8)
qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius (Liber Ecclesiasticus 6, 17)