Fondare 2039 Risultati per: Testimonium Domini
et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israël erit nomen tuum (Liber I Regum 18, 31)
et ædificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquæductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris (Liber I Regum 18, 32)
cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quæ erat in aquæductu lambens (Liber I Regum 18, 38)
et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezraël (Liber I Regum 18, 46)
reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via (Liber I Regum 19, 7)
cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia (Liber I Regum 19, 9)
at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 10)
tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere (Liber I Regum 20, 35)
cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit (Liber I Regum 20, 36)
et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur (Liber I Regum 21, 10)
et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt (Liber I Regum 21, 13)
factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens (Liber I Regum 21, 17)